monumenta.ch > Hieronymus > 1 > 11 > Psalmi, 21 > Iacobi, 1 > 41 > Genesis, 19 > 4 > sectio 30 > Psalmi, 62 > 7 > bkeCod.15.99v > Ioannes, 1 > sectio 3 > Ioannes, 19 > ad Corinthios I, 4 > Psalmi, 70 > Psalmi, 25 > 3 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 18
Semper quidem virtutes sequitur invidia, feriuntque summos Fulgura montes (ex Horatio). Nec mirum si hoc de hominibus loquar, cum etiam Dominus noster Pharisaeorum zelo sit crucifixus, et omnes sancti aemulos habuerint: in paradiso quoque serpens fuerit, cuius invidia mors introivit in orbem terrarum . Suscitaverat ei Dominus Adad Idumaeum, qui eam colaphizaret, ne se extolleret : et quasi quodam stimulo carnis saepius admonebat ; ne magnitudo virtutum altius raperet, et aliarum vitiis feminarum, se in excelso crederet constitutam. Ego aiebam, livori esse cedendum, et dandum insaniae locum: quod fecisset Iacob in fratre suo Esaü, et David in pertinacissimo inimicorum Saül: quorum alter in Mesopotamiam fugerit; alter se Allophylis tradiderit, malens hostibus, quam invidis subiacere. At illa respondebat: Iuste haec diceres, si diabolus contra servos Dei, et ancillas, non ubique pugnaret, et ad omnia loca fugientes non praecederet; si non sanctorum Locorum amore retinerer, et Bethleem meam in alia reperire possem parte terrarum. Cur enim non patientia livorem superem? cur non humilitate frangam superbiam; et percutienti maxillam, offeram alteram? Dicente Apostolo Paulo? Vincite in bono malum . Nonne Apostoli gloriabantur, quando pro Domino sunt passi contumeliam? Nonne ipse Salvator humiliavit se, formam servi accipiens, et factus est obediens Patri usque ad mortem, et mortem crucis , ut nos sua passione salvaret? Iob nisi certasset, et vicisset in praelio, non accepisset coronam iustitiae, nec audisset a Domino: Putas me aliter locutum tibi, quam ut appareres iustus ? Beati dicuntur in Evangelio, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam . SECURA SCIT conscientia, quod non propter peccata patiamur; et afflictio in saeculo, materia praemiorum est. Si quando procacior fuisset inimicus, et usque ad verborum iurgia prosilisset, illud Psalterii decantabat: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui et silui a bonis . Et rursus: Ego autem quasi surdus non audiebam, et quasi mutus non aperiens os suum. Et, Factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes . In tentationibus, Deuteronomii verba volvebat: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis Dominum Deum vestrum de toto corde vestro, et de tota anima vestra . In tribulationibus et angustiis, Isaiae replicabat eloquia: Qui ablactati estis a lacte, qui abstracti ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate, spem super spem; adhuc pusillum propter malitiam labiorum, propter linguam malignam . Et Scripturae testimonium in consolationem suam edisserebat: ablactatorum esse, eorum scilicet, qui ad virilem aetatem pervenissent, tribulationem super tribulationem sustinere, ut spem super spem mereantur accipere. Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit . Et, Quod si is qui foris est homo noster, corrumpatur, ille qui intus est, innovetur: Et, In praesentiarum leve et momentaneum tribulationis nostrae, aeternae gloriae pondus operatur in nobis, non aspicientibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna . Nec longum fore tempus, etiam si humanae impatientiae tardum videatur, quin Dei statim sequatur auxilium dicentis: Tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi . Nec dolosa labia, et linguas iniquorum esse metuendas, cum Domino adiutore laetemur, et ipsum debeamus audire per Prophetam monentem: Nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum ne metueritis, sicut enim vestimentum, sic comedit eos vermis; et sicut lanam, sic devoravit eos tinea . Et: Per patientiam vestram possidebitis animas vestras . Et: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis : Et alibi: Tribulationem super tribulationem sustinere : ut patienter agamus in omnibus quae accidunt nobis. Patiens enim vir multum prudens: qui autem pusillanimis est, vehementer insipiens .